FATA alicujus produci posse

FATA alicujus produci posse
FATA alicujus produci posse
si eius vicem subeat alter. velut hostia quaedam succidanea, Vett. persuasio fuit; Cuiusmodi superstitionis, falsissimae quidem, sed ex vero manantis, exempla non in Graecorum, et Romanorum solum historiis: sed et multarum aliarum gentium Barbararum, ut vel ex iis perspicere est, quae de Canariarum Insularum incolis narrat Aloysius Cadamustus c. 8. Nequeve tantum pro capitibus Principum huiusmodi permutatio fieri consuevit: verum etiam pro quovis aliorum. De Antinoo, pro Hadriano devoto, nota historia ex Ael. Spartiano in Vita huius. Aristides, Hadriani aequalis, in Sacrarum quinia, narrat, se, cum periculose aegrotaret Philumenae (erat haec filia Callitychae, nutricis quondam Aristidis) obitu obtinuisse, ut convalesceret. Sed et iam ante Hermeas, Philumenae frater, pro eodem mortem visus est obiisse, ut idem narrat. Opprtebat autem, ut qui pro aliquo
moriebatut, et alieni fati vicarius fiebat, suâ sponte mortem obiret; quod et in victimis arae admovendis scimus servatum: Graecisque Α᾿ντίψυχοι dicti sunt, qui sic animam pro anima reddebant. Utde Alcestide Euripid.
Ε᾿γώ σε πρεσβεύοντα κ᾿ ἀντὶ τῆς ἐμῆς
Ψυχῆς καταςτήσασα φῶς τόδ᾿ εἰσορᾷν
Θνήσκω, παρὸν μοι μὴ θανεῖν ----
Dictys Cretensis, Affuit et Eumelus Pheraeus, cuius pater Admetus quondam vicariâ morte coniugis propria fata protulerat. Hinc ἀντίψυχοι appellatae aves Diomedeae, quae quotannis sanguine suo Manibus Diomedis parentabant. Lucian. ἀντάνδρους vocat, in Tyranno etc. Vide Casaub. et Salmas ad Spartian. in Hadr. Caes. Plura vero, de voce Fati, item de phrasi Fato perire, apud eundem Salmas. ad Solin. p. 1119. ut et supra in voce Ahori. Hinc Fatidicus, Μο ρολόγος μάντις, qui themate posito, et genesi inspectâ, quidquid homini in vita eventurum est, praenuntiare se posse iactat. Glossae, Fatidicus, μοιρολόγος μάντις, ὅτι τὴν τύχην λέγει καὶ τὴν μοῖραν. Duplex enim Fatum Veteribus fuit, Universale, fatum sc. Stoicorum, Graece Εἱμαρμένη, concatenata rerum series suo tempore necessario accidentium; et Particulare, Μοῖρα Graecis, quidquid nempe eventurum est cuiqueve boni maliqueve, usqueve ad ultimum vitae finem, ipsum quoqueve exitum, qualis sit fururus, et quando, singulis, determinans. Unde μοῖραν, pro bona aut mala fortuna cuique attributa, sumpsêre: etiam Parcas hoc nomine designarunt, quarum substemine dispensari hominibus vitam, dixêre fabulae, quasqueve Fata quoque appellasle Latinos, ex A. Gell. discimus l. 3. c. 16. Atqueve hinc Μοιρολόγος, pro eo, quem diximus etc. De Fatalibus vero Libris Romanorum, quorum tam fraquensapud Liv. mentio, vide ubi de Quindecim-viris, Sibyllinis Libris etc. uti de Fatidicina aliquid infra in voce Insania. dequeve phrasi Vert. Fata scribunda advocare, lemmate Viugae Natalitae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”